라틴어 문장 검색

Sic igitur magni quoque circum moenia mundi expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:1)
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:9)
tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem reddit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:14)
Et genus humanum multo fuit illud in arvis durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, validis aptum per viscera nervis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:1)
non alia longe ratione ac plumbea saepe fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris corpora dimittens ignem concepit in auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:5)
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:5)
Iamdudum, inquit Avienus, nosse haveo, cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:1)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:3)
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum Numen ab humani solum se labe furoris Vindicat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:12)
Remanent pallorque rigorque;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:9)
prima mali labes quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 972)
'labes' vero ruinam significat, a lapsu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 974)
unde et rigorem dicimus directionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2516)
unde ait paulo post donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem, id est non urentis, ut est solis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3403)

SEARCH

MENU NAVIGATION