라틴어 문장 검색

hederis quoque circumplexis pendula lora virent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem38)
micant colores, albus vel venetus, virens rubensque, vestra insignia, continent ministri ora et lora manus iubasque tortas cogunt flexilibus latere nodis hortanturque obiter iuvantque blandis ultro plausibus et voluptuosum dictant quadrupedantibus furorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium73)
quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:2)
de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:4)
"quid enim his obstare lacertis, qua potuit nostras possessa repellere vires1?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:105)
Solverat Hesperii devexo margine ponti flagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabat Oceani sub fonte comam, cui turba profundi Nereos et rapidis adcurrunt passibus Horae, frenaque et auratae textum sublime coronae deripiunt, laxant calidis umentia loris pectora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권158)
tristis comitatus eunti circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae Nubilaque et vulso terrarum sordida fundo Tempestas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권164)
parte alia victor curru Neptunia tendit lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes Myrtilos et volucri iam iamque relinquitur axe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권103)
sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)
Senserat adductis alium praesagus Arion stare ducem loris, dirumque expaverat insons Oedipodioniden;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권167)
subit astra fragor, caelumque tremiscit, omniaque excusso patuere sedilia vulgo, sed nec lora regit nec verbera pallidus audet Labdacides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권178)
"adhuc currus securaque lora tenebam, cum tua subter equos iacuit convulsa cruentis ictibus, o utinam nostro cum sanguine, cervix !"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권170)
lora excussa manu, retroque in terga volutus semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권239)
cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, quin tu inquit adduces lorum, ut iusta fiat deditio!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:2)
equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION