라틴어 문장 검색

et illorum esse plerique ignorent 'Graecum,' quod nunc nominant ̔́Ελληνα, 'puteum,' quod vocant φρέαρ 'leporem,' quod λαγωο`ν dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:6)
Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 8:1)
Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 28:1)
LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 2:1)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
ut memini me quippiam audisse de utribus vini demissis in profundum puteum, ad infrigidationem scilicet, sed casu et per neglectum ac oblivionem ibidem remanentibus per multos annos, et deinde extractis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:16)
demissione corporum in puteos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:15)
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret, Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:14)
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam, Tanti latronis procul aspexisset in (h)oris, Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis, Se metuente mori, cum sit locus ipse timori, Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:18)
Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장11)
Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장19)
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장33)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장19)
et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장37)
Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri [complures] poterant:
(카이사르, 아프리카 전기 51:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION