라틴어 문장 검색

hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
Spectabilis heros et veteris retinens etiamnum pignera formae ingreditur ramumque tenens popularis olivae a dextra laevaque duos aetate minores maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 43:3)
Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:9)
iam mihi canities pulsis melioribus annis venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva abstulerat deciens praemia victor eques, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1050)
Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio1)
"dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum canens oliva, murmurans fluento."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.13)
Tres praemia primi accipient flavaque caput nectentur oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:14)
quem modo navali Mnestheus certamine victor consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:4)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
Idem ter socios pura circumtulit unda, spargens rore levi et ramo felicis olivae, lustravitque viros, dixitque novissima verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:9)
"Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:4)
et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:5)
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, fronde super galeam et felici comptus oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:1)
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:10)
MenalcasLenta salix quantum pallenti cedit olivae, puniceis humilis quantum saliunca rosetis, iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS10)

SEARCH

MENU NAVIGATION