라틴어 문장 검색

Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:4)
Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:6)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam eodem ante sed linteolo - protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:4)
Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:4)
Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:2)
locumque eum molli lana inplere et ita uincire;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:6)
Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 5:4)
Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:5)
supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:3)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:3)
tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:3)
at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:1)
superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 4:6)
et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION