라틴어 문장 검색

'populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:5)
possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 321:1)
Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:3)
Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 9:5)
ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis capillis.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 1:3)
omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 4:6)
cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 13:12)
libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 5:2)
laniatur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:12)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos - , ita habent se magnae voluptates;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:3)
Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.1)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
nefas est ubera atque uterum tibi laniare, qui me genuit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION