라틴어 문장 검색

ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 31:2)
praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 436:3)
tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato - tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 379:1)
rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 382:3)
priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 549:1)
civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 140:1)
eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 190:1)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 78:2)
lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 18:1)
Reate imbri lapidavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:1)
bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 217:1)
sic egero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 132)
Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:2)
haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut quidam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta post Segesta nominata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 55012)

SEARCH

MENU NAVIGATION