라틴어 문장 검색

Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:8)
Ac, ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe servi in dominum benignitatem, cum ipse a domino puniretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:2)
Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Terentius quod proluvium, quae haec est subita largitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2175)
havd multa moratus nimiae benignitatis est non exspectare plurimas preces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6101)
fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6535)
et iusta Aeneae petitio, et concedentis benignitas numinis exclusit piaculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 876)
torta redimitus tempora quercv id est habens in memoriam victum priorem, a quo Cereris revocatus est benignitate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3481)
quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:5)
Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 19:3)
quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:3)
Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:2)
Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:1)
cuius partes duae, iustitia, in qua virtutis est splendor maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION