라틴어 문장 검색

nonum se annum iam velut in acie adversus optimates maximo privatim periculo, nullo publice emolumento stare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 415:1)
satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 449:1)
ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 257:1)
apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 193:2)
Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 621:1)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 618:1)
ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 237:2)
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 283)
Nam, quum ab ipso veritatis auctore largitas universis praedicetur hominibus, et avaritiae prorsus cunctis sit inhibita via, nescio qua fronte vos quaeritis clericis largitatis opera denegare, nisi de illis forte clericis vestros velitis interpretari sermones quos mundo penitus et mundi rerum proprietati renuntiasse constiterit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION