라틴어 문장 검색

ex ea quae sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 79:2)
omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 80:1)
nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in suo genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 50:2)
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:1)
Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 18:5)
nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:2)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:6)
quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:5)
Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:6)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
In his autem ipsis mediocritatis regula optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:1)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:14)
Quare ex multis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut praestantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 142:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION