라틴어 문장 검색

Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:3)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:1)
sed ea oratoria magis sunt quam vestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 5:2)
Est igitur magna ex parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum, sed ne philosophorum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 1:7)
iudici deliberationis laudationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:2)
Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:7)
harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장1)
quod idem contingit in laudationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:2)
quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:5)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:1)
Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, Rogo inquit Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:15)
ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:2)
Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION