라틴어 문장 검색

Calorem vero quod attinet, videmus pueros per hyemem manus in flamma lavare, nec tamen uri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:5)
Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장10)
ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco vel in sole vel ad ignem ungui atque sudare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장16)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장22)
Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장26)
tum ungui, deinde lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장40)
potius ungui quam lavari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장8)
ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장11)
Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장10)
aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장15)
Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lavari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장15)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장36)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장14)
Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장126)
— In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, . . . ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장331)

SEARCH

MENU NAVIGATION