라틴어 문장 검색

Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis non es amaturus, ducendi nulla videtur causa, nec est quare cenam et mustacea perdas labente officio crudis donanda, nec illud quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI100)
"numerentur deinde labores, an facile et pronum est agere intra viscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX17)
non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X137)
itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma pro-currunt, dum prius more legitimo queri malunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 5:2)
Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 4:2)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)
Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:1)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)
Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de supplica­tionibus ita ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:1)
Ait enim Veranius de verbis pontificalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:3)
Haec sunt quae lectio pontificalis habet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 16:1)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte, Uxorem potes hanc dicere legitimam.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXV1)
Saepe ego lascivom Martem furibunda cecidi, Legitimos esset cum vagus ante toros.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXI5)
et conubium est ius legitimi matrimonii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 732)

SEARCH

MENU NAVIGATION