라틴어 문장 검색

Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 6:1)
dicit etiam quidam commentarius - Firmiani - 'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5433)
Pars ego nympharum quae sunt in Achaide dixit, una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:1)
Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:1)
nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:3)
Unde quis non videat, cum eundem librum legerit, quem ad modum oppugnetur gratia dei, de qua dicit apostolus:
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:4)
Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 7:1)
"Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam, Vas olei plenum, quod longum retro per euum Legerat orando, loca per diuersa uagando, Fune ligans arto, tecti suspendit in alto, Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur, Quo locupletari se sperat et arte beari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:6)
alii legunt 'et quae', ut sit sensus, quid dicendum est quae tule- runt, id est attulerunt, ipsa etiam dona Baccheia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4542)
qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:7)
et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 35:3)
idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:2)
Tusciam vero non debemus dicere, quia nequaquam in idoneis auctoribus legitur, sed aut Etruria dicenda est ab Etrusco principe, aut Lydia a Lydo, aut Tyrrhenia ab eius fratre, qui, ut supra diximus, cum parte populi de Maeonia venit ad Italiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1643)
Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat, nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus Διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum dicere, scripture offendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 6:1)
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis 'equitem' pro 'equo' posuit his in versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION