라틴어 문장 검색

Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장9)
Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장11)
Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장18)
Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장30)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장32)
Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장35)
Lenissima est navi vel in portu vel in flumine, vehementior vel in alto mari navi vel lectica, etiamnum acrior vehiculo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장9)
Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장17)
aliae lenes, aliae acres;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장3)
vinum dulce vel lene, passum, defrutum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장5)
22. Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amylum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장1)
aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque invicem altero die lenior, altero vehementior . . . :
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장20)
Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresve sunt et aetate et sexu et corporum natura.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장14)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION