라틴어 문장 검색

Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 50:1)
Quodsi qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:2)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)
Dolus autem malus in simulatione, ut ait Aquilius, continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:9)
Sed, sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile reperimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:1)
Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:2)
Mihi quidem etiam verae hereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis, officiorum non veritate, sed simulatione quaesitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:5)
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:11)
Utile videbatur Ulixi, ut quidem poëtae tragici prodiderunt (nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est), sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere voluisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:1)
Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem,si in illa simulatione perseveravisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 126:1)
Quis enim nescit maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:1)
neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, quam illa summa vis et contentio probatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:2)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:1)
lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION