라틴어 문장 검색

Nec verearis ne in convivio Ecclesiae aut grati odores tibi, aut dulces cibi, aut diversi potus, aut convivae nobiles desint, aut decentes ministri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:12)
Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, fetusque terrarum arguit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:5)
Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:1)
Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt, velut quidam aulae regiae stipatores;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:1)
In senibus grata canities, in pueris prodigiosa:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:5)
Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:5)
Etenim grata animi virtus passionem dubitationis excludit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:7)
sed virtus justi morigera et grata quasi Deo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:11)
Ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 38:2)
Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:1)
Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:2)
Amor enim post documenta flagrantior, sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, assuetum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:3)
Qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina compensare inimice facta pollicebantur, seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerrent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:2)
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:1)
Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION