라틴어 문장 검색

Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
"crimina vasis librat in antithetis, doctas posuisse figuras laudatur:"
(페르시우스, 풍자, satire 160)
Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 5:1)
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 66)
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu Concava traiecto cumba rudente vehat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 62)
nec semper credenda ceres fallacibus arvis, nec semper viridi concava puppis aquae, nec teneras semper tutum captare puellas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:270)
inde sibi factas umeris accommodat alas, perque novum timide corpora librat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:56)
surgit amans animamque tenens vestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu, ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet, et iam finitima corpus librabat in herba:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권241)
vela cadunt primo et dubia librantur ab aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권387)
"mille manus coeunt, et picta coloribus ustis caelestum Matrem concava puppis habet, illa sui per aquas fertur tutissima nati longaque Phrixeae stagna sororis adit Rhoeteumque rapax Sigeaque litora transit et Tenedum et veteres Eetionis opes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권189)
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes, angulus omnis abest, cumque sit in media rerum regione locata et tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, nee medium terram mundus haberet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권173)
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:3)
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:3)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una femineae voces inpulsaque tympana palmis concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION