라틴어 문장 검색

libycone habitantes litore locros ut etiam in tertio diximus, Locri, socii Aiacis Oilei, fuerunt Epizephyrii et Ozolae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2651)
sed hi tempestate divisi sunt adeo, ut Epizephyrii tenerent Bruttios, de quibus ait in tertio hic et Narycii posuerunt moenia Locri, Ozolae vero deferrentur Pentapolim, de quibus nunc queritur dicens 'Libycone habitantes litore Locros'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2652)
quamvis quidam dicant, etiam in ipsis Bruttiis litus Libycum dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2653)
libyci ipse alibi "litus harenosum Libyae" dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1051)
innatent fluvios, sed non rapaces:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1422)
nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:3)
quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 2:2)
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:3)
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra, divisit cineres.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:2)
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes Et dare non aequis vela ferenda Notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1614)
hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, nec mea dicta rapax per mare ventus agit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:259)
dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces este:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 116:5)
huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro vertice tortus Halys, Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses labitur, et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae, et quondam Graiis Phasi petite viris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnes cedere Danuvius se tibi, Nile, negat, copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, nec patitur vires aequor habere suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1020)
velivolique maris vates, cui credere posses carmina caeruleos composuisse deos quique acies Libycas Romanaque proelia dixit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 168)

SEARCH

MENU NAVIGATION