라틴어 문장 검색

isque inter lienem et jecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:4)
At lienis, ubi affectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:1)
haec enim vel praecipue lienem coercet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:6)
Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:7)
Lienis quoque bubulus utiliter esui datur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:5)
praecipueque eruca et nasturtium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:6)
Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:1)
At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:1)
sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:4)
Commune autem jocinori, et lieni, Lysias composuit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 5:1)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 1:3)
Praeterea est, quam ῥ̔άπτουσαν a glutinando vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 8:1)
Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 2:2)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, . At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 2:4)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION