라틴어 문장 검색

laevo deducunt limite gressum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis7)
Praeterea grandes effosso marmore sulci saucia longinquo limite saxa secant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus12)
Adspice porrectam splendenti fragmine venam, qua trahitur limes lucidiore gelu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)1)
ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
quod limite Phoebus contentus medio, contentus litore pontus et, qui perpetuo terras ambitque vehitque, nec premat incumbens oneri nec cesserit aër?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:159)
Post otia Galli limitis hortaris Graias fulcire ruinas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:281)
Nec plura locutus, sicut erat, liquido signavit tramite nubes ingrediturque globum Lunae limenque relinquit Arcados et Veneris clementes advolat auras.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:64)
tranquillis primum trepidus se credidit undis litora securo tramite summa legens;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:2)
squalebat inustus limes et adsiduo sitiebant stamina sole.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:145)
non tales volucer pandit Iunonius alas, nec sic innumeros arcu mutante colores incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo semita discretis interviret umida nimbis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:48)
ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)
tum tellus communis erit, tum limite nullo discernetur ager;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:198)
alii per Caspia claustra Armeniasque nives inopino tramite ducti invadunt Orientis opes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:16)
"Numina Romanis necdum satiata ruinis, si iuvat imperium penitus de stirpe revelli, uno si placuit deleri saecula lapsu, si piget humani generis, prorumpat in arva libertas effrena maris vel limite iusto devius errantes Phaëthon confundat habenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:116)
nam cetera pontus circuit exiguo dirimi se limite passus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:204)

SEARCH

MENU NAVIGATION