라틴어 문장 검색

9. Fama classis potentis ad Angliae littora visae populum arma sumere adegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:1)
Fieri enim potest, quod sit motus aquarum in progressu, et nihilominus inundet adversa littora ejusdem alvei simul;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:9)
si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:10)
si inveniatur quod in refluxibus maris aquarum superficies in mari sit arcuata magis et rotunda, attollentibus se scilicet aquis in medio maris et deficientibus circa latera, quae sunt litora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:3)
Notandum autem est, si hoc ita sit, fieri (contra ac creditur) ut attollant se aquae in refluxibus, demittant se tantum in fluxibus, ita ut littora vestiant et inundent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:8)
ut evenire solet navigantibus juxta litora Floridae, aut etiam nonnulla Hispaniae, ubi sunt sylvae totae ex arboribus limonum, arantiorum, et hujusmodi plantarum odoratarum, aut frutices rorismarini, majoranae, et similium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:8)
Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
Noua litora uiderat hospes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 15:1)
Oneretque bacis colla rubri litoris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 3:1)
Praestent echinis litora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 14:1)
Litus frementi tundere fluctu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 14:1)
Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret.
(카이사르, 아프리카 전기 1:4)
Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra.
(카이사르, 아프리카 전기 7:4)
Hac re cognita Caesar celeriter de navibus imperat omnes egredi atque in litore armatos reliquos advenientes milites expectare.
(카이사르, 아프리카 전기 11:2)
Pompeius filius naves inde avertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas Baleares versus convertit.
(카이사르, 아프리카 전기 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION