라틴어 문장 검색

luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
norat enim limo sese informasse figuram ante tenebrosam, proprii medicamen et oris adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3230)
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
hinc maxima cura sepulcris inpenditur, hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat, candore nitentia claro praetendere lintea mos est, aspersaque myrrha Sabaeo corpus medicamine servat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti11)
exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권7)
"sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권134)
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Serpens aereus in Heremo1)
"quid purulenta et livida malignitatum vulnera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.85)
at Christiani nominis hostem coquebant inrita fellis venena et lividum cor efferata exusserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.111)
Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:11)
cur olivum sanguine viperino cautius vitat neque iam livida gestat armis bracchia saepe disco, saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 83)
iam tibi lividos distinguet autumnus racemos purpureo varius colore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 54)
non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores inpune, Lolli, carpere lividas obliviones.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 911)
iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, quod mecum ignorat, solus volt scire videri, ingeniis non ille favet plauditque sepultis, nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 128)
hic inresectum saeva dente livido Canidia rodens pollicem quid dixit aut quid tacuit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 59)

SEARCH

MENU NAVIGATION