라틴어 문장 검색

Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:10)
"Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:200)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI13)
Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 13:2)
Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem, vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo sudibusque concidit,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 24:2)
Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:3)
denique per dissaepta domorum saxea voces pervolitant, permanat odor frigusque vaposque ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueëvit, denique qua circum caeli lorica coeërcet, morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:8)
hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:3)
Levibus huic hamis consertam auroque trilicem Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 3:1)
Qua torta graves lorica catenas Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus, Hac quoque perventum est ad viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:24)
Nec lorica tenet distenti corporis auctum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:43)
Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, I2)
Invia Sarmaticis domini lorica sagittis Et Martis Getico tergore fida magis, Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus Texuit innumeri lubricus unguis apri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, II1)

SEARCH

MENU NAVIGATION