라틴어 문장 검색

paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
secuit nascentia vota livor et ingesto turbavit gaudia luctu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum31)
defuncto genitore tuo sublimis adoptat te patruus magnique animo solacia luctus restituens propius quam si genuisset amavit defuncti fratris subolem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae57)
longo maneat per saecula luctu tanto pro numero paribus damnata sepulcris."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia38)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
Talibus ille ferox dictis fletuque decoro vincitur et primi suspiria sensit amoris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:152)
verbera nulla sonant nulloque frementia luctu impia dilatis respirant Tartara poenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:186)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem laxavit frenosque dolor:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:98)
sola domi luctu senium tractura relinquor."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:159)
nutrix Discordia belli, imperiosa Fames, leto vicina Senectus impatiensque sui Morbus Livorque secundis anxius et scisso maerens velamine Luctus et Timor et caeco praeceps Audacia vultu et Luxus populator opum, quem semper adhaerens infelix humili gressu comitatur Egestas, foedaque Avaritiae complexae pectora matris insomnes longo veniunt examine Curae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:12)
quid restat, nisi cuncta novo confundere luctu insontesque meae populos miscere ruinae?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:10)
Ut sese legio vidit disiuncta relinqui, ingentem tollit gemitum galeasque solutis umectat lacrimis pressamque morantia vocem thoracum validos pulsant suspiria nexus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:152)
pavit Iuleos inviso sanguine manis Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit in luctum patriae civili strage parentans:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:43)
namque omnia luctus argumenta sui Titan signavit Olympo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION