라틴어 문장 검색

Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:1)
Sol et luna bis defecerunt, sol VI.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 29:2)
Idus Iunii et luna XI. Kal.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 29:3)
Eodem mense eclipsis lunae facta est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 49:4)
Mense Aprili eclipsis lunae fuit;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:2)
Mense Februario eclipsis lunae fuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 53:2)
Kalendis Ianuarii, celebrata sollempnitate matutinorum, apud Wormatiam semel terrae motus factus est et apud Magontiam tredecies ante diluculum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 77:2)
Mense Ianuario eclipsis lunae facta est, et sanctissimus episcopus Bremensis Ansger de hac luce migravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:2)
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
(아풀레이우스, 변명 28:15)
igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates:
(아풀레이우스, 플로리다 10:2)
* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula.
(아풀레이우스, 플로리다 18:39)
"solem inhiberi, lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:5)
"Et itineris matutini gratiam capimus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION