라틴어 문장 검색

Pulveris exigui sparget non longa vetustas Congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt Argumenta tuae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:23)
Horridus ut primo semper te mane salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum, Lassus ut in thermas decuma vel serius hora Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI2)
nam certe non potes illos Resina, Veneto nec resecare luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV4)
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis, Nec praetor medio cogitur ire luto, Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI3)
Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti - Ficta Saguntino cymbia malo luto - , Argenti furiosa sui cum stemmata narrat Garrulus et verbis mucida vina facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI1)
Dentibus antiquas solitus producere pelles Et mordere luto putre vetusque solum, Praenestina tenes decepti regna patroni, In quibus indignor si tibi cella fuit;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII1)
nec ferre recusas, Per medium pugnas et prior ire lutum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, X7)
Namque, ut tua saecula narrant, Ficta Prometheo diceris esse luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIX4)
At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos Et matutinum ferre patique lutum, Quid petitur?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIX3)
Quae non sollicitus teneat servetque minister, Sume Saguntino pocula facta luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVIII Calices Saguntini1)
Saturnalicio lusit et ipse luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXII Sigillum gibberi fictile2)
aperit ideo quia harenarum congerie inpediente praeclusae ad navigandum erant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1461)
media sese tulit obvia silva quam Graeci ὑ`λην vocant poetae nominant silvam, id est elementorum congeriem, unde cuncta procreantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3141)
male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucano venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus (5.177), item alibi nec tantum prodere vati quantum scire licet (5.176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3793)
ut si speciem candidam missam in lutum polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablutionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72441)

SEARCH

MENU NAVIGATION