라틴어 문장 검색

si quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:5)
udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota.
(페르시우스, 풍자, satire 320)
an passim sequeris corvos testaque lutoque, securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
(페르시우스, 풍자, satire 336)
iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, inque luto fixum possis transcendere nummum nec gluttu sorbere salivam Mercurialem?
(페르시우스, 풍자, satire 552)
Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:20)
quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:12)
Mulieres si non essent, omnia pro luto haberemus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:17)
Ego, scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem mirabor inquam nisi omnia ista de fimo facta sunt aut certe de luto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:19)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
Longior fiat licet, Tamen illam citius per lutum et spinas traham, Quam parvam quamvis partem impertiar tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Simius et vulpes: Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.3)
Quod prope iam totum mire cum positum foret, Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.4)
hic paret monitis et linit ora luto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권495)
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:3)
armiger e cuneo puerorum flavicomantum, purpurei custos lateris, deprenditur unus, nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro proicit ac signum Christi se ferre fatetur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3156)
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)

SEARCH

MENU NAVIGATION