라틴어 문장 검색

Incertum qua sit natura, an negiligat ultra Perficier, jubar et maturus inutile temnat;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:4)
Decurrit illi vita beatior Quicunque lucem non nimis anxius Reddit molestam, urgetve curas
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:4)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
At non tranquillas nulla abdunt nubila luces, Saepe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:1)
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris aestus Non jubar Arctoum, aut nostri penuria coeli, Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:3)
Noluimus tamen alicujus scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:4)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Matres, et longae nunc reddita corpora vitae Infantum, juvenes, pueri, innuptaeque puellae Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes Affigunt oculos in Numine;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:2)
Nec, pictura, tuae languescat gloria formae, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:3)
peregrinat ab alto Milicie celestis honor terramque serenat Luce sua, dignatus humum uestire beatis Gressibus, et nostri tolerans fastidia mundi, A splendore suo descendit regia celi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:3)
Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:4)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti, Proscripti patria, mortis solamen, origo Iusticie, uirtutum regula, linea recti, Subducat dubia certis, mendacia ueris, In certo figat animum dubiumque recidat, Erroris tergat tenebras uerique serenet Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:31)
Sic ouis a capra mendicat uelleris usum, Sic tumidus torrens a riuo postulat undam, Sic solet a Dauo Narcisus querere formam, Sic addit lucem candele flamma diei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION