라틴어 문장 검색

Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)
valeat res ludicra, si me palma negata macrum, donata reducit opimum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 165)
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:25)
qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:2)
ducitur et ab inanimis sicut P. Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, ferream dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 167:2)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 57:4)
nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:2)
Quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset, arbitraretur, ii ipsi, qui sunt optimi, non , neque post Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi, qui post eos fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 274:2)
iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:2)
Te senior turpi sequitur Silenus asello, turgida pampineis redimitus tempora sortis;
(세네카, 오이디푸스 6:22)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
O macer, sede et quiesce, quia ego laboro per te usque ad serotinam horam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:35)
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, pampineus nosti quam sit amarus odor!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b6)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)

SEARCH

MENU NAVIGATION