라틴어 문장 검색

Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:1)
inde ego hodie aliquam machinabor machinam, unde aurum efficiam amanti erili filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 2107)
nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 293)
neque iam Salus servare, si volt, me potest, nec copia est, nisi si aliquam corde machinor astutiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 36)
quid machiner?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 38)
subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3124)
Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 446)
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 465)
ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1103)
Tum tu igitur die bono Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 164)
leno addicetur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 159)
nam omnibus amicis meis idem unum convenit, ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 62)
Quin egomet tibi me addico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 655)
verum tamen ibo, ei advocatus ut siem, si qui mea opera citius addici potest.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 6121)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION