라틴어 문장 검색

si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:70)
attigit ut tandem caelum genibusque Tonantis procubuit, tales orditur maesta querellas:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:20)
pro funera tanta, pro labor!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:55)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
audiat haec commune solum longeque carinis nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum48)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
velox alienum pergit in orbem portans gramineo clausum velamine funus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix31)
ergo, quot dederit natos, tot funera matri reddamus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia37)
turbantur permixto funere manes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:52)
unus tot funera contra restitit extinxitque faces agrisque colonos reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:24)
nunc verbere curas torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum, nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus exoritur caesaque redit pollentius hydra.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:139)

SEARCH

MENU NAVIGATION