라틴어 문장 검색

uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:3)
Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus ;
(세네카, 행복론, Liber II 120:2)
Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit.
(세네카, 행복론, Liber V 100:4)
Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 95:1)
Ignominia illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 95:2)
Videbis hic inquietis et sine vento fluctuantibus aquis innare excedenti ter- restria magnitudine animalia, quaedam gravia et alieno se magisterio moventia, quaedam velocia et concitatis perniciora remigis, quaedam haurientia undas et magno praenavigantium periculo efflantia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:1)
Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo, quod aut praeturam illi detraxit aut togam ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:1)
" Dedit mihi praeturam, sed consulatum speraveram ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 185:1)
Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto;
(세네카, De Providentia, book 1 38:5)
Et Sindebar tulit omnia que erant sibi necessaria suo magisterio.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:26)
"hic iam disposito laxantes frena duello Vesorum proceres raptim suspendit ab ira rumor, succinctum referens diplomate Avitum iam Geticas intrare domos positaque parumper mole magisterii legati iura subisse."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 165)
cui pater socer avus proavus praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis Palatinis militaribusque micuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 1:2)
praepositus illis quidem videtur sanctus Auxanius, qui vir, ut nosti, plusculum iusto et corpore infirmus et verecundus ingenio eoque parendi quam imperandi promptior exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat et, si quis illum de iunioribus spreverit tamquam imperitum vel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 4:1)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION