라틴어 문장 검색

itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam coniunxissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:8)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Summas, domine, gratias ago, quod inter maximas occupationes iis, de quibus te consului, me quoque regere dignatus es;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 561)
hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 7:18)
Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장2)
Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:1)
Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장375)
Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:7)
Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:3)
et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et in- lustrius esse adhibendum videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:3)
cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 3:3)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa incidit atque viam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:28)
si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII50)
qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION