라틴어 문장 검색

"nam in eos quorum sibi vitas in servitium deae nostrae maiestas vindicavit, non habet locum casus infestus."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:6)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
"nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:8)
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:1)
Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:1)
Quam controversiam, immo infamiam, de quadam pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae perhibent;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:5)
Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non inpar gignenti atque narranti, verbum quo ille qui verbum gignit, ostenditur.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:2)
alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 16:2)
Idem tamen M. Tullius in oratione De Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 8:1)
Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:3)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 4:1)
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 4:1)
Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION