라틴어 문장 검색

Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:2)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:1)
Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:3)
At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:1)
nempe Thespiades vacant brevique in illas arsit Alcides face.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:24)
arsisti.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:12)
igne fallaci nociturus Argis Nauplius praeceps cadet in profundum, coniugis fatum redimens Pheraei uxor impendes animam marito, ipse qui praedam spoliumque iussit aureum prima revehi carina, arsit accenso Pelias aeno.
(세네카, 메데아 10:33)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
cur dextra, divum rector atque hominum, vacat tua nec trisulca mundus ardescit face?
(세네카, 파이드라 9:40)
aspice quid donis Eriphyla invenit amaris, arserit et quantis nupta Creusa malis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1616)
non hic Andromedae resonant pro matre catenae, nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes, nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes exitium nato matre movente suo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2213)
non hic Assyriis Ninum priorem, non Medis caput Arbacen profabor, nec quam divite, cum refugit hostem, arsit Sardanapallus in favilla.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem7)
impellunt, trepidant, trahunt, repugnant, ardescunt, saliunt, timent, timentur, nec gressum cohibent, sed inquieto duratum pede stipitem flagellant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium75)
ut pater armenti quondam ductorque futurus, cui nondum toto peraguntur cornua gyro, cum sociam pastus niveo candore iuvencam aspicit, ardescunt animi primusque per ora spumat amor, spectant hilares obstantque magistri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권126)

SEARCH

MENU NAVIGATION