라틴어 문장 검색

taurus armento pereunte marcet:
(세네카, 오이디푸스 2:33)
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet liventque venae;
(세네카, 오이디푸스 5:20)
' subitus en vultus gravat profusus imber ac rigat fletu genas.
(세네카, 오이디푸스 12:21)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
2. habes igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem2)
et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto infaustus vates versa mea pectora tecum plango lyra, sed tu comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso audivere patres, ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solacia natis et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes - quem, Natura!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus13)
"" largitor opum, qui mente profusa tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti Parthenopen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis34)
orsa lyrae vis est atque ira tacendi impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos, en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum15)
ut vidit lacrimisque oculi patuere profusis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권56)
necdum compositas belli in certamina Thebas, concussus visis, quamquam ore et pectore marcet, aeraque tympanaque et biforem reticere tumultum imperat, attonitas qui circum plurimus aures, atque ita:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권301)
vario producunt sidera ludo ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent excubiae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권111)
nigrantia circum armenta, omne solo recubat pecus, et nova marcent germina, terrarumque inclinat spiritus herbas, mille intus simulacra dei caelaverat ardens Mulciber:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권40)
Statuitur ad haec in edito arcis acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:5)
Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:5)
Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION