라틴어 문장 검색

totam hanc turbavit filius amens, dum meliore novas attollit marmore villas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV34)
Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:13)
quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:16)
— Simili frondescit virga metallo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:5)
Quam bene usus est frondescit metallo?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:6)
calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:1)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
Passaque ab auriferis tellus exire metallis Pactolon:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:17)
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
Tunc exhausta super multo sudore iuventus Extrahitur, duris silicum lassata metallis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:28)
nec cespite tantum Contentus fragili subitos adtollere muros, Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis, Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:12)
Cunctis en plena metallis Castra patent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:7)
Virgineusque chorus nitidi custodia luci, Et numquam somno damnatus lumina serpens, Robora complexus rutilo curvata metallo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:21)
vicina colentes Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:17)
Nec summis crustata domus sectisque nitebat Marmoribus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION