라틴어 문장 검색

ex eo antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum varietates et conlocationes, deinde coronarum, siliculorum, cuneorum inter sese varias distributiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장3)
quibus autem locis eae copiae non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, est subcretum, in operibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장2)
deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem γάνωσισ graece dicitur):
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장10)
L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit et de manubiis duos fornices in foro boario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 331:1)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION