라틴어 문장 검색

ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes, quod timui mutare modos et carminis artem, temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, nec sponsae laqueum famoso carmine nectit, hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus volgavi fidicen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1915)
non defuisse masculae libidinis Ariminensem Foliam et otiosa credidit Neapolis et omne vicinum oppidum, quae sidera excantata voce Thessala lunamque caelo deripit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 58)
strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvos sicui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:4)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
ambulet in masculos.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 9:10)
Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana estivo tempore et inpleverunt nidum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:1)
Tunc dixit masculus femine:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:7)
Et cogitavit masculus quod gratis et sine causa interfecerat feminam suam et penituit et doluit, quoniam remanserat solus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:12)
Bibit et mutatus est in masculum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:66)
Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:12)
exemplo iunctae tibi sint in amore columbae, masculus et totum femina coniugium.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1520)
corneum femur, internodia poplitum bene mascula, maximus in minime rugosis genibus honor;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:6)
siquidem maturo, ut es ipse, lectori non tantum dictio exossis tenera delumbis, quantum vetuscula torosa et quasi mascula placet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 2:3)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION