라틴어 문장 검색

magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:3)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)
Habet aviam maternam Serranam Proculam e municipio Patavio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:1)
equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
Ego illi ex praediis meis quod vellet et quanti vellet obtuli exceptis maternis paternisque;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 5:2)
Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:1)
Necte comam myrto, maternas iunge columbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 218)
quod erat tibi filius ater, Materni fuerat pectoris ille color.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1323)
adde quod est animus semper tibi mitis, et altae indicium mores nobilitatis habent, quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, quos Numa maternus non neget esse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 251)
Cotta, silere, Pieridum lumen praesidiumque fori, maternos Cottas cui Messallasque paternos, Maxime, nobilitas ingeminata dedit) dicere si fas est, claro mea nomine Musa atque inter tantos quae legeretur erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1617)
vere monet curvas materna per aequora puppes ire nec hibernas iam timuisse minas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권88)
"inrita materno sunt mea dona metu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권389)
"at tu materno donasti nomine mensem, inventor curvae, finibus apte, fidis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권53)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)
Dixit et inplicuit materno bracchia collo perque suum Meropisque caput taedasque sororum traderet oravit veri sibi signa parentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION