라틴어 문장 검색

In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:1)
Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:2)
Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:6)
Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:2)
tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 15:4)
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 12:4)
eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:2)
de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore idque unum ex publicis muneribus usurpare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장10)
hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae neque parari possent neque haberi per bonas artis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장5)
pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장2)
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장2)
Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장13)
per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장13)
Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 68장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION