라틴어 문장 검색

Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:9)
Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:3)
sed superveniente Lothario ultra Renum flumen, vix sine bello discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:8)
"nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:14)
"nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:5)
"Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum."
(아풀레이우스, 변신, 5권145)
"Fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci, manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:48)
"Nec sectae collegii nec mansuetudini singulorum ac ne meae quidem modestiae congruit pati vos ultra modum delictique saevire terminum, nec feras nec cruces nec ignes nec tormenta ac ne mortis quidem maturatae festinas tenebras accersere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:5)
Quo facto maturatae spei vesania praeceps promissae libidinis flagitat vadimonium:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:5)
Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre, ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse nomine Candidum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:1)
Et ecce superveniunt Hypata quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse dis-tractum notae dorsualis agnitione recuperaverant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:6)
nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:4)
Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus de Germania in regionem Antiquorum Saxonum, quae Saxonice dicitur Eald Seaxum, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:1)
Arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, et leges quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:2)
Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION