라틴어 문장 검색

qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:9)
quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 76:2)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:2)
Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:6)
Animadvertendum est etiam, quatenus sermo delectationem habeat, et, ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:4)
quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:5)
Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:6)
Ait enim, qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri, omnesque mirari, sed cum attenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur, eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:7)
In his autem ipsis mediocritatis regula optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:1)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
Ac ne illud quidem vere dici potest aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 13:1)
quis enim non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat, in dicendo mediocritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 117:2)
Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:1)
deinde, quod sit plena delectationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 246:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION