라틴어 문장 검색

qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:3)
verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 41:6)
rationis enim perfectio est virtus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 48:4)
sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:3)
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:1)
quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari possit quid intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:2)
quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam quae res omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque vim mundi natura divina contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:3)
Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:9)
sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non decore, at quam minime indecore facere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:6)
Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:3)
quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:3)
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:1)
usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:4)
Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissume diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION