라틴어 문장 검색

similiter africum sistit, atque ita diversissimos ventos alium alio latere frangit et finit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:3)
Villa vero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac in primis;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:2)
Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:1)
Est in Africa Hipponensis colonia mari proxima.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:1)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
Calefactio, quam immanis nonnullarum divitum Nationum consumptio concepit, pauperiora terrae loca afficit, in Africa potissimum, ubi calor auctus una cum siccitate valde pernicioseque culturae proventibus nocet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:5)
Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:3)
luctantem Icariis fluctibus Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 15)
nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere volt freta;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 34)
nonne vides, ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo antemnaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 144)
purae rivos aquae silvaque iugerum paucorum et segetis certa fides meae fulgentem imperio fertilis Africae fallit sorte beatior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1610)
nec pestilentem sentiet Africum fecunda vitis nec sterilem seges robiginem aut dulces alumni pomifero grave tempus anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 232)
non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces addant avaro divitias mari:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2917)
Phocaeorum velut profugit exsecrata civitas agros atque lares patrios habitandaque fana apris reliquit et rapacibus lupis, ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas Notus vocabit aut protervos Africus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 167)
heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, frumenti quantum metit Africa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION