라틴어 문장 검색

itemque usque cicatricem, si nervi musculive vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장281)
et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장343)
Sed aliud periculum excipiti, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장26)
nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장41)
Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장85)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장91)
itemque si fistula os vel cartilaginem vel nervum vel musculos laesit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장230)
ex nervo pingue et oleo non dissimile.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장251)
Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장374)
Soet etiam interdum ad nervos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장52)
Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장10)
Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장23)
At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장25)
inter nervos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장28)
qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION