라틴어 문장 검색

qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:7)
Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:1)
Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:2)
Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:3)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:6)
Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:1)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:2)
eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:5)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:6)
deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:3)
Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:2)
At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:4)
Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:1)
Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:2)
quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 13장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION