라틴어 문장 검색

quia Hercules, cum ab inferis rediret, hanc primus arborem dicitur contemplatus esse et se inde coronasse, conveniente colore arboris illi eventui, quo a tenebris in lucem com- meavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 662)
In quo [cognitu] Laelius clamores σοφο`σ ille solebat Edere compellans gumias ex ordine nostros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:4)
Exin compellare pater me voce videtur His verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 61:1)
exin compellare pater me voce videtur his verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 61:1)
nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 2 6:3)
quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 3:1)
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:3)
nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장2)
Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, servat et profert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 9:1)
nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, quaerere, finitimo vix loca nota Getae, aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres cultaque Oresteae Taurica terra deae, quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, dura meant celeri terga per amnis equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 230)
iamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum compellat Hyantius ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:5)
Quae quatenus ipsi non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem compellat oreada dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:5)
At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras, iamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 61:1)
Paret et in terram pictos delapsa per arcus Hersilien iussis compellat vocibus Iris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 96:1)
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION