라틴어 문장 검색

'opes' vero numero plurali censum accipimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5327)
de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:2)
Sic religionibus colendis operam addidit, sumtum removit, idemque mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:3)
ex quo cum ma duodeviginti censu maximo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 59:3)
qui cum locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:2)
id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 21:6)
sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogitent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 9 2:1)
quod ex centesima conlatum impudenti censu locupletium in duarum legionum praemiis omne consumitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 6:3)
sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 1:3)
ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:6)
domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:3)
sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 4:6)
Si neque censu nec vindicta nec testamento liber factus est, non est liber;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:1)
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:1)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION